1. Notum esse volumus cunctis fidelibus tam presentibus
quam futuris, de malis consuetudinibus quas Gauzfredus
2. vicecomes et sui ministeriales in suburbio possessionis
sancti Martini, quae Campus Martis vocatur, paulatim
3. immiserant, talem factam esse concordiam, in presentia
comitis Odonis, communi consensu Gauzfredi jam
4- dicti vicecomitis et abbatis Majoris Monasterii nomine
Alberti, quam ultra nulli liceat trans-
5/ gredi. Ut scilicet nullas in predicto toto suburbio acciperet
ultra consuetudines Gauzfredus vice-
6/ comes vel ministri ejus preter has quae in presenti carta
subterscriptae inveniuntur, teloneum videlicet
7/ consuetum et antiquum, et censum caldariarum tinctorum
vel tinctricum, de unaquaque caldaria denarios
8/ iiii in festivitate sancti Martini. Compararationem [sic]
quoque panis ad vendendum facti et carnis quae ad ven-
9/ dendum occisa est, et nihil sine tallia, accipient. Quam
comparationem, si eis crediderint venditores,
10/ infra spatium duorum mensium solvent eam. Et si ei necesse
fuerit aliquando ad quoquinam vel ad balneum
11/ suum, caldariam tinctoris accipiet, sed nusquam portabit
eam nisi in ipsum castrum neque ultra tres dies
12/ illam retinebit. Homines vicecomitis consuetudinarios
non receptabit abbas in suburbio suo ita
13/ ut perdat de illis vicecomes consuetudinem suam. Et
similiter vicecomes non receptabit homines sancti
14/ Martini, ne perdant monachi consuetudinem suam. Neque
in predicto suburbio quisquam hominum aliquid
15/ accipiet, nisi ille qui juratum habuerit et cum ille
mortuus fuerit aut remotus ab officio, ipse qui pro eo
16/ subrogabitur similiter jurabit. Et ut conventio ista
firma permaneat, per suggestionem et ordinationem
17/ Odonis comitis, alligavit vicecomes ministeriales suos
jurejurando ne ultra quam scriptum est in carta
18/ ista facere contra monachos vel homines eorum presumant.
Similiter et monachi vicecomiti jurare fecerunt
19/ ministeriales suos, ne scilicet consuetudinarios vicecomitis
in suo suburbio scienter recipiant. Et si in-
20/ venti fuerint, postquam id cognitum fuerit, homines
vicecomitis per se ipsos vindictam non sumant donec
21/ apud monachum qui possessioni praefuerit clamorem faciant,
et monachus illis justiciam faciet, cum emendatione
22/ legis. Similem quoque justiciam homines vicecomitis
faciant monachis, postquam clamorem eorum audierint.
23/ Si vero post finem duorum mensium reddere non voluerint
homines vicecomitis hominibus Sancti Martini prete-
24/ ritum debitum, non tamen dicentur transgressores jurisjurandi,
nisi postea aliquid ab eis acceperint.
25/ Si autem post illum terminum ab eis aliquam creditionem
accipere presumpserint, transgressores habebuntur
26/ jurisjurandi, non reddito scilicet preterito debito.
Hujus conventionis testes hii sunt : Godescallus,
27/ Wilelmus Casnellus, Hilgaldus filius archiepiscopi,
Hilgaldus Niger, Gaufredus filius Hermerii,
28/ Odo archidiaconus, Odo decanus, Teudo filius Galonis,
Odo filius Burrelli, Odo Musca,
29/ Rodbertus Muletii, Herbertus, Avesgaldus, Harduinus,
Guarnerius cubicularius, domnus Albertus abbas
30/ cum tribus monachis, Seinfredo, Radulfo, Ainardo, et
cum tribus servis, Ascelino,
La transcription
| |
Le
texte comporte de nombreuses abréviations qui, pour en faciliter
la lecture, ont été développées. La
ponctuation a été rétablie selon l'usage actuel.
Les lignes ont été numérotées. La présence
d'un tiret indique qu'un mot est coupé entre deux lignes.
A la ligne 8, le texte comporte une faute amusante, le rédacteur
ayant redoublé une syllabe, en écrivant " compararationem
" au lieu de " comparationem " (en français,
" achat ").
Passez votre souris sur le texte pour obtenir la transcription ligne
à ligne. |
Texte établi par Emile MABILLE, Cartulaire de Marmoutier pour le
Dunois, Société dunoise, Châteaudun, 1874, p. 44-45.
|